Gen 50:23
|
Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
|
Ex 10:17
|
Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
|
Lev 16:1
|
Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
|
Num 35:28
|
Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
|
Num 35:32
|
Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
|
Deut 30:15
|
Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum:
|
Deut 30:19
|
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum:
|
Deut 31:29
|
Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
|
Deut 33:1
|
Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
|
Ios 1:1
|
Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:
|
Ios 2:14
|
Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
|
Idc 1:1
|
Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli?
|
Idc 4:1
|
Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
|
Idc 16:16
|
Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
|
Ruth 2:11
|
Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia, quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
|
III Reg 11:40
|
Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
|
IV Reg 20:1
|
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et venit ad eum Isaias filius Amos, propheta, dixitque ei: Hæc dicit Dominus Deus: Præcipe domui tuæ: morieris enim tu, et non vives.
|
I Par 22:5
|
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
|
II Par 22:4
|
Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus.
|
II Par 32:24
|
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.
|
I Esd 7:26
|
Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, judicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ ejus, vel certe in carcerem.
|
Tob 3:4
|
Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus, in quibus dispersisti nos.
|
Iudith 16:30
|
In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis.
|
Esth 11:9
|
Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.
|
Esth 12:3
|
Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem.
|
Esth 15:2
|
Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
|
Esth 16:13
|
Nam Mardochæum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
|
Iob 3:21
|
Qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;
|
Iob 6:6
|
aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?
|
Iob 7:15
|
Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
|
Ps 88:49
|
Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
|
Prov 2:18
|
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.
|
Prov 5:5
|
Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
|
Prov 8:36
|
Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.
|
Prov 11:19
|
Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.
|
Prov 12:28
|
In semita justitiæ vita; iter autem devium ducit ad mortem.
|
Prov 14:12
|
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
|
Prov 16:25
|
Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
|
Prov 24:11
|
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
|
Prov 26:18
|
Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
|
Sap 1:12
|
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
|
Sap 1:13
|
Quoniam Deus mortem non fecit. Nec lætatur in perditione vivorum.
|
Sap 19:5
|
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
|
Eccli 4:33
|
Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
|
Eccli 11:30
|
Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
|
Eccli 14:13
|
Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
|
Eccli 17:26
|
Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
|
Eccli 18:22
|
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
|
Eccli 22:12
|
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.
|
Eccli 26:7
|
calumniam mendacem super mortem omnia gravia:
|