Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

morte

Gen 2:17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
Gen 3:4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.
Gen 20:7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.
Gen 24:67 Qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
Gen 26:11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
Gen 35:18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.
Ex 19:12 Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
Ex 21:12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Ex 21:15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Ex 21:16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
Ex 21:17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Ex 22:19 Qui coierit cum jumento, morte moriatur.
Ex 31:14 Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
Lev 20:2 Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum.
Lev 20:9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.
Lev 20:10 Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.
Lev 20:11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.
Lev 20:13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.
Lev 20:15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.
Lev 20:27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
Lev 24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Lev 24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Lev 24:17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
Lev 27:29 et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
Num 16:29 si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus:
Num 23:10 Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.]
Deut 21:22 Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo:
Ios 2:13 ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
I Reg 14:44 Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris Jonatha.
II Reg 1:23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
II Reg 12:14 Verumtamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur.
II Reg 15:21 Et respondit Ethai regi dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: Quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
III Reg 12:2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
III Reg 20:42 Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
IV Reg 1:4 Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
IV Reg 1:6 At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid, quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
IV Reg 1:16 et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
IV Reg 8:10 Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
I Par 19:2 Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon, ut consolarentur Hanon,
Tob 4:11 quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
Tob 12:9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
Esth 15:3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
Iob 5:20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
Ps 6:6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
Ps 12:4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
Ps 32:19 Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
Ps 55:13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Ps 77:50 viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit;
Ps 77:50 viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit;
Ps 114:8 quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.