Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

morior

Gen 25:32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
Gen 48:21 Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
Gen 50:5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
Deut 4:22 Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
Idc 15:18 Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
I Reg 14:43 Dixit autem Saul ad Jonatham: Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait: Gustans gustavi in summitate virgæ, quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior.
Dan 13:43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
I Cor 15:31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.