Iudith 3:2
|
Desinat indignatio tua circa nos: melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.
|
Ps 48:11
|
Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Simul insipiens et stultus peribunt; et relinquent alienis divitias suas;
|
Eccles 10:1
|
Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
|
II Cor 6:9
|
quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati:
|
Heb 7:8
|
Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
|