Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mori

Ex 14:12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
II Reg 3:33 Plangensque rex et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
Tob 3:6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Tob 4:1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
Iudith 7:16 Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras, et infantes nostros mori ante oculos nostros.
Sap 3:2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
Eccli 16:4 et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
Eccli 40:29 Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere.
Ion 4:8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
I Mach 1:65 Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis:
I Mach 3:59 quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum.
I Mach 4:35 Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam.
I Mach 6:9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
I Mach 6:34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium:
II Mach 7:2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari.
II Mach 7:5 Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
II Mach 7:18 Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos hæc patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
II Mach 8:21 His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.
II Mach 13:7 Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum.
II Mach 14:42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.
II Mach 15:30 Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.
Mt 26:35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Lc 20:36 neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
Io 4:47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
Io 18:14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.
Io 19:7 Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
Act 21:13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
Act 25:11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
Act 28:6 At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
Rom 5:7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori.
I Cor 9:15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
Phil 1:21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
Heb 9:27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
Apoc 9:6 Et in diebus illis quærent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.