Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

moratus

Gen 13:12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
Gen 21:20 Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
Ex 2:15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
Lev 19:33 Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei:
Deut 23:21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
II Reg 20:5 Abiit ergo Amasa, ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
III Reg 11:16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joad, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),
IV Reg 15:20 Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos: reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.