Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

morabitur

Lev 19:13 Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Deut 33:12 Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
II Reg 17:8 Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
Iob 29:19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
Iob 37:8 Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
Iob 39:9 Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?
Iob 41:13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.
Prov 14:9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
Eccli 14:22 Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei:
Eccli 14:26 Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
Isa 46:13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.