Mc 16:2
|
Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
|
Mc 16:5
|
Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
|
Lc 23:55
|
Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
|
Lc 24:1
|
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata:
|
Lc 24:12
|
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
|
Lc 24:22
|
Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
|
Lc 24:24
|
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
|
Io 11:31
|
Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
|
Io 11:38
|
Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
|
Io 19:41
|
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
|
Io 19:42
|
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
|
Io 20:1
|
Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
|
Io 20:3
|
Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
|
Io 20:4
|
Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
|
Io 20:6
|
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
|
Io 20:8
|
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
|
Io 20:11
|
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
|
Io 20:11
|
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:
|