Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

montes

Gen 7:19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Gen 7:20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Gen 8:4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.
Num 13:18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
Num 33:47 Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
Deut 12:2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.
Idc 11:37 Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi præsta quod deprecor: dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
II Reg 1:19 inclyti, Israël, super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
III Reg 19:11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit, et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio: non in commotione Dominus,
Iudith 2:12 Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
Iudith 3:3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ, atque familiæ, in conspectu tuo sunt:
Iudith 4:6 ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes.
Iudith 7:8 Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti.
Iob 9:5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Iob 28:9 Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
Iob 39:8 Circumspicit montes pascuæ suæ, et virentia quæque perquirit.
Iob 40:15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
Ps 35:7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
Ps 45:3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
Ps 45:4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Ps 64:7 Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia;
Ps 67:17 ut quid suspicamini montes coagulatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo; etenim Dominus habitabit in finem.
Ps 71:3 Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
Ps 79:11 Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
Ps 82:15 Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes;
Ps 89:2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es Deus.
Ps 97:8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt
Ps 103:6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ.
Ps 103:8 Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis.
Ps 103:13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra;
Ps 103:18 montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
Ps 103:32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.
Ps 113:6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium?
Ps 120:1 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Ps 143:5 Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.
Ps 148:9 montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
Prov 8:25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.
Cant 2:17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
Cant 8:14 SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Eccli 43:4 tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
Eccli 43:17 In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.
Eccli 43:23 et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.
Isa 2:14 et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
Isa 5:25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isa 7:25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
Isa 34:3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor; tabescent montes a sanguine eorum.
Isa 40:12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Isa 41:15 Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.
Isa 42:15 Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isa 44:23 Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.