Ex 23:9
|
Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
|
Ruth 2:9
|
et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt.
|
Mich 6:3
|
Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.
|
I Mach 10:63
|
Dixitque principibus suis: Exite cum eo in medium civitatis, et prædicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione.
|
Lc 11:7
|
et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
|
Gal 6:17
|
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
|