I Reg 25:7
|
Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto: numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
|
I Reg 25:15
|
Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti: nec quidquam aliquando periit omni tempore, quo fuimus conversati cum eis in deserto:
|
Ps 34:13
|
Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
|
Ps 54:4
|
a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
|
Isa 7:13
|
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
|
I Mach 12:14
|
Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis:
|
Mt 26:10
|
Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
|
Mc 14:6
|
Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:
|