Ezech 2:3
|
et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me: ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum, usque ad diem hanc.
|
Ezech 2:4
|
Et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
|
Mt 10:16
|
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
|
Mt 11:10
|
Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
|
Mt 23:34
|
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
|
Mc 1:2
|
Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
|
Lc 7:27
|
hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
|
Lc 10:3
|
Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
|
Lc 24:49
|
Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
|
Io 20:21
|
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
|
Act 26:17
|
eripiens te de populo, et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
|