Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mittat

Gen 3:22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
Deut 13:9 sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
I Esd 5:17 Nunc ergo, si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege jussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Jerusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
Eccli 37:10 ne forte mittat sudem in terram, et dicat tibi:
Mt 9:38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Lc 10:2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
Lc 12:58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Io 5:7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
Io 8:7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.