Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mittantur

Ex 25:27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
Ex 30:4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Ex 37:27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Num 31:4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
II Reg 11:20 si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?
Esth 2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est præpositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
Rom 10:15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!