Gen 40:15
|
quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
|
Ios 14:11
|
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
|
I Reg 21:2
|
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
|
III Reg 14:6
|
audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
|
I Esd 7:14
|
A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua:
|
Tob 3:25
|
et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
|
Ier 49:14
|
Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium.
|
Bar 6:62
|
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.
|
Dan 5:24
|
Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.
|
Dan 10:11
|
Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
|
I Mach 12:8
|
Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
|
II Mach 5:18
|
alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum ærarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.
|
Mt 15:24
|
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
|
Lc 1:19
|
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
|
Lc 1:26
|
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,
|
Lc 4:26
|
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
|
Lc 4:43
|
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
|
Lc 23:19
|
qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
|
Lc 23:25
|
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
|
Io 1:6
|
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
|
Io 3:24
|
Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
|
Io 3:28
|
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.
|
Apoc 8:8
|
Et secundus angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
|
Apoc 20:9
|
Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia
|
Apoc 20:15
|
Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.
|