Gen 39:21
|
Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
|
Deut 8:16
|
et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
|
Ruth 2:19
|
Dixitque ei socrus sua: Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata: et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
|
II Reg 24:16
|
Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi.
|
IV Reg 13:23
|
et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob: et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.
|
I Par 21:15
|
Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi.
|
II Par 36:17
|
Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui, non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
|
Esth 10:12
|
et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
|
Ps 29:11
|
Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.
|
Ps 59:3
|
Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.
|
Ps 102:13
|
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
|
Eccli 12:3
|
Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus.
|
Eccli 16:10
|
Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
|
Isa 54:8
|
In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
|
Isa 60:10
|
Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
|
Lam 2:21
|
SIN. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
|
Ezech 16:5
|
Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui: sed projecta es super faciem terræ in abjectione animæ tuæ, in die qua nata es.
|
Ion 3:10
|
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
|
Zach 8:15
|
et non sum misertus: sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
|
Mt 9:36
|
Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
|
Mt 14:14
|
Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
|
Mt 18:33
|
nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
|
Mc 1:41
|
Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare.
|
Mc 5:19
|
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
|
Mc 6:34
|
Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
|
Mc 9:21
|
et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
|
Phil 2:27
|
Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
|