Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

misericors

Ex 22:27 Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
Ex 34:6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
Deut 4:31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
Deut 6:25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
II Esd 9:17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Tob 4:8 Quomodo potueris, ita esto misericors.
Ps 77:38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
Ps 85:15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Ps 102:8 Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.
Ps 102:8 Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.
Ps 110:4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
Ps 111:4 Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors, et miserator, et justus.
Ps 144:8 Miserator et misericors Dominus; patiens, et multum misericors.
Ps 144:8 Miserator et misericors Dominus; patiens, et multum misericors.
Prov 11:17 Benefacit animæ suæ vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
Prov 19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
Eccli 2:13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Eccli 4:10 In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:
Bar 3:2 Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors: et miserere nostri, quia peccavimus ante te:
Ioël 2:13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Ion 4:2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
II Mach 1:24 Et Nehemiæ erat oratio hunc habens modum: Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
Lc 6:36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Heb 2:17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
Iac 5:11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.