Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

misericordiæ

Num 14:18 Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
Num 14:19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.
II Reg 24:14 Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum.
II Par 24:22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ, quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat.
Iob 37:13 sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.
Ps 5:8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
Ps 68:14 Ego vero orationem meam ad te, Domine: tempus beneplaciti, Deus, in multitudine misericordiæ tuæ; exaudi me in veritate salutis tuæ.
Ps 78:8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.
Ps 85:5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
Ps 85:15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
Ps 88:50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?
Ps 97:3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
Ps 105:7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
Ps 105:45 Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ;
Ps 106:8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 106:15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 106:21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 106:31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
Sap 9:1 Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
Eccli 36:25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum.
Eccli 44:10 Sed illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt.
Eccli 44:27 Et conservavit illi homines misericordiæ, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.
Eccli 51:4 Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam:
Eccli 51:11 Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt:
Isa 57:1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
Dan 3:42 Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
Osee 10:12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
Ioël 2:13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Hab 3:2 Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud; in medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiæ recordaberis.
II Mach 8:27 Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiæ initium stillans in eos.
Lc 1:54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
Lc 1:78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Rom 9:23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.
Col 3:12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: