Ex 33:19
|
Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
|
Ier 12:15
|
Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos, virum ad hæreditatem suam, et virum in terram suam.
|
Ier 13:14
|
Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam: neque miserebor, ut non disperdam eos.
|
Ier 30:18
|
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
|
Ier 31:20
|
Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus.
|
Ier 33:26
|
equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.
|
Ier 42:12
|
et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
|
Ezech 5:11
|
Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.
|
Ezech 7:4
|
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
|
Ezech 7:9
|
et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
|
Ezech 8:18
|
Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor: et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
|
Ezech 9:10
|
Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam.
|
Ezech 39:25
|
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
|
Osee 1:7
|
Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
|
Osee 2:4
|
Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
|
Osee 2:23
|
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
|
Zach 10:6
|
Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
|
Rom 9:15
|
Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.
|