Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

miserationis

Ex 34:6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
II Esd 9:17 Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Iudith 8:13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
Eccli 18:14 Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.
Ion 4:2 et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multæ miserationis, et ignoscens super malitia.
Phil 2:1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: