I Par 21:13
|
Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
|
II Esd 9:27
|
Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
|
II Esd 13:14
|
Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas, quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus.
|
Ps 39:12
|
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
|
Ps 118:77
|
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
|
Ps 144:9
|
Suavis Dominus universis; et miserationes ejus super omnia opera ejus.
|
Ier 16:5
|
Hæc enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam, et miserationes.
|
Lam 3:22
|
HETH. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus.
|
Zach 7:9
|
Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
|
I Mach 3:44
|
Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
|