Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mirati

Iudith 10:7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus.
Sap 11:15 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
Sap 13:4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis;
Eccli 11:13 et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.
Mt 8:27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
Mt 21:20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
Mt 22:22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
Mc 1:27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Lc 1:63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
Lc 2:18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt: et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
Lc 8:25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
Lc 20:26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.