Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mirabilis

Esth 15:17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Ps 92:4 a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.
Eccli 43:31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
Dan 7:7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
II Mach 7:20 Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: