Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mirabilia

Ex 15:11 Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
Deut 34:12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
Ios 3:5 Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Idc 6:13 Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
Idc 13:19 Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur.
I Par 16:9 Cantate ei, et psallite ei: et narrate omnia mirabilia ejus.
I Par 16:24 narrate in gentibus gloriam ejus: in cunctis populis mirabilia ejus.
Tob 12:20 Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
Tob 12:22 Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum: et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
Tob 13:4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
Iob 5:9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;
Iob 9:10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
Iob 37:14 Ausculta hæc, Job: sta, et considera mirabilia Dei.
Ps 9:2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.
Ps 25:7 ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Ps 39:6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.
Ps 70:17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
Ps 71:18 Benedictus Dominus, Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
Ps 74:2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
Ps 76:15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.
Ps 77:4 Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
Ps 77:12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
Ps 85:10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
Ps 87:11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
Ps 87:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?
Ps 88:6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
Ps 95:3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
Ps 97:1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
Ps 104:2 Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.
Ps 105:7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
Ps 105:22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Ps 106:8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 106:15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 106:21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 106:24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Ps 106:31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
Ps 118:18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Ps 135:4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.
Ps 138:14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Ps 144:5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
Sap 19:8 per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
Eccli 11:4 In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
Eccli 31:9 Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua.
Eccli 36:6 Innova signa, et immuta mirabilia.
Eccli 36:10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Eccli 42:17 Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua?
Eccli 43:27 Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
Eccli 48:15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
Isa 25:1 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
Isa 64:3 Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.