Ex 5:11
|
ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
|
Ex 5:19
|
Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
|
Num 36:3
|
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.
|
III Reg 17:14
|
Hæc autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
|
Prov 13:11
|
Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
|
Eccli 19:5
|
Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
|
Isa 60:20
|
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
|