Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ministri

Num 8:26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
Ios 10:23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.
III Reg 9:22 De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.
II Esd 5:15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta: sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei:
II Esd 10:39 Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri, et non dimittemus domum Dei nostri.
Esth 2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri ejus: Quærantur regi puellæ virgines ac speciosæ,
Esth 6:3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
Esth 15:19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
Ps 102:21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Sap 6:5 quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Eccli 10:2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
Ier 33:21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
Ezech 44:11 erunt in sanctuario meo æditui, et janitores portarum domus, et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.
Ezech 46:24 Et dixit ad me: Hæc est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
Dan 3:46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
Ioël 1:9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Ioël 1:13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Ioël 1:13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Ioël 2:17 Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
Mc 14:65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum cædebant.
Lc 1:2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
Io 2:9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinius,
Io 7:45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
Io 7:46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
Io 18:12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
Io 18:18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
Io 18:36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.
Io 19:6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
Act 5:22 Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
Rom 13:6 Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
I Cor 3:5 ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
II Cor 11:15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
II Cor 11:15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.