III Reg 8:11
|
et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
|
II Par 5:14
|
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
|
Mt 20:28
|
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
|
Lc 10:40
|
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.
|
Act 6:2
|
Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
|
Act 24:23
|
Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
|
Rom 15:25
|
Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
|
Rom 15:27
|
Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
|