Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ministrabat

Gen 39:4 Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
Gen 40:4 At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis: aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
Ex 39:1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
I Reg 2:18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo.
I Reg 3:1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta.
II Reg 13:17 sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam.
III Reg 1:4 Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei: rex vero non cognovit eam.
III Reg 1:15 Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum: rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
III Reg 19:21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
Ps 100:6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Mt 8:15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
Mc 1:31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Lc 4:39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
Io 12:2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.