Ex 24:13
|
Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,
|
Ex 33:11
|
Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
|
Num 11:28
|
Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait: Domine mi Moyses, prohibe eos.
|
Deut 1:38
|
sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
|
I Reg 2:11
|
Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
|
II Reg 13:18
|
Quæ induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.
|
IV Reg 4:43
|
Responditque ei minister ejus: Quantum est hoc, ut apponam centum viris? Rursum ille ait: Da populo, ut comedat: hæc enim dicit Dominus: Comedent, et supererit.
|
IV Reg 6:15
|
Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu heu heu, domine mi, quid faciemus?
|
Prov 14:35
|
Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
|
Mt 20:26
|
Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
|
Mt 23:11
|
Qui major est vestrum, erit minister vester.
|
Mc 9:34
|
Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
|
Mc 10:43
|
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:
|
Io 12:26
|
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
|
Rom 13:4
|
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
|
Rom 13:4
|
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
|
Rom 15:16
|
ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
|
Gal 2:17
|
Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
|
Eph 3:7
|
cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
|
Eph 6:21
|
Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
|
Col 1:7
|
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
|
Col 1:23
|
si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
|
Col 1:25
|
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
|
Col 4:7
|
Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
|
I Tim 4:6
|
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
|
Heb 8:2
|
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
|