Gen 35:22
|
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
|
I Reg 6:9
|
Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
|
I Reg 9:4
|
et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt.
|
III Reg 18:10
|
Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
|
Tob 10:3
|
Cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo: et cœperunt ambo simul flere: eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos.
|
II Mach 14:8
|
primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
|
Act 20:12
|
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
|