Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

minima

I Reg 9:21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum?
Prov 30:24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
II Mach 15:19 Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.
Mt 2:6 Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.
Act 15:2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
Act 19:23 Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.