Ex 26:18
|
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
|
Ex 26:35
|
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
|
Ps 90:6
|
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
|
Eccli 43:3
|
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris:
|
Ier 20:16
|
Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano:
|
Ezech 20:47
|
Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem:
|