Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

meretrix

Gen 38:21 interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix.
Deut 23:17 Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.
Ios 6:17 sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.
Prov 23:27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
Isa 1:21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isa 23:16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
Ier 2:20 A sæculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
Ezech 16:31 Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium:
Ezech 16:35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
Heb 11:31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
Iac 2:25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?
Apoc 17:15 Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.