Gen 38:15
|
Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
|
Lev 21:14
|
viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
|
Ios 6:25
|
Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens:
|
Idc 16:1
|
Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
|
Ezech 23:44
|
Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
|