Deut 28:28
|
Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
|
Ps 30:23
|
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
|
Ps 67:28
|
Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
|
Prov 19:8
|
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
|
Prov 28:14
|
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
|
Eccles 2:26
|
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
|
Ezech 20:32
|
Neque cogitatio mentis vestræ fiet, dicentium: Erimus sicut gentes et sicut cognationes terræ, ut colamus ligna et lapides.
|
Dan 2:30
|
Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
|
II Mach 5:21
|
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
|
Mc 5:15
|
et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
|
Act 10:10
|
Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
|
Act 11:5
|
Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
|
Act 22:17
|
Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
|
Rom 7:23
|
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
|
Eph 4:23
|
Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
|
I Petr 1:13
|
Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:
|