Ex 25:23
|
Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
|
Ex 25:28
|
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
|
Ex 25:30
|
Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
|
Ex 26:35
|
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
|
Ex 35:13
|
mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
|
Ex 37:10
|
Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
|
Ex 39:35
|
mensam cum vasis suis et propositionis panibus;
|
Ex 40:20
|
Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
|
Lev 24:6
|
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues:
|
Num 8:2
|
Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
|
I Reg 20:29
|
et ait: Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me: nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
|
II Reg 9:10
|
Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui: et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi.
|
II Reg 9:11
|
Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti domine mi rex servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
|
III Reg 7:48
|
Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum, et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream:
|
III Reg 13:20
|
Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum.
|
IV Reg 4:10
|
Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
|
II Par 29:18
|
Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
|
Ps 22:5
|
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum; et calix meus inebrians quam præclarus est!
|
Ps 77:19
|
Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
|
Ps 77:20
|
quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
|
Prov 9:2
|
Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
|
Eccli 14:10
|
Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
|
Eccli 29:33
|
transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.
|
Eccli 31:12
|
Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior.
|
Eccli 40:30
|
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:
|
Isa 21:5
|
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.
|
Isa 65:11
|
Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis Fortunæ mensam, et libatis super eam;
|
Ezech 39:20
|
et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
|
Ezech 44:16
|
Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant cæremonias meas.
|
Dan 11:27
|
Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur: et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
|
Dan 14:17
|
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
|
Dan 14:20
|
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.
|
I Mach 1:23
|
Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia.
|
I Mach 4:49
|
Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
|
I Mach 4:51
|
Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant.
|
Lc 19:23
|
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
|
Lc 22:30
|
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
|
Act 16:34
|
Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
|