Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mens

Lev 26:41 Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis.
III Reg 11:9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,
I Par 29:18 Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in æternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Iudith 15:1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt,
Iob 13:13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
Iob 20:2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
Prov 7:25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;
Prov 15:15 Omnes dies pauperis, mali; secura mens quasi juge convivium.
Prov 23:7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.
Prov 24:2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Eccles 1:16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Ier 51:11 Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
I Cor 14:14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
Tit 1:15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.