Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mendax

Deut 19:16 Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis,
III Reg 22:22 Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
II Par 18:21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Ps 115:11 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Prov 13:5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
Prov 19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
Prov 21:28 Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.
Prov 30:6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
Eccli 19:28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.
Isa 57:4 Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
Ier 8:8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
Ier 51:17 Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
Zach 8:17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.
Io 8:44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Io 8:55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
Rom 3:4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.
I Io 2:4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
I Io 2:22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
I Io 4:20 Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?