Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mendacii

Gen 38:23 Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam.
Ex 23:1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
III Reg 22:23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
II Par 18:22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
Iob 13:4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
Prov 12:19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.
Prov 20:17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
Prov 21:6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Prov 23:3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
Prov 29:12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Eccli 51:7 de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta.
Isa 28:17 Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.
Isa 32:7 Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
Isa 59:13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
Ier 7:4 Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est!
Ier 7:8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis:
Ier 9:3 Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis. Confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
Ier 23:14 Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.
Osee 10:13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
Mich 1:14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
Nah 3:1 Væ civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina.