Prov 6:19
|
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
|
Prov 10:18
|
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
|
Prov 12:22
|
Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
|
Prov 14:25
|
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
|
Prov 19:5
|
Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
|
Prov 19:9
|
Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
|
Prov 30:8
|
vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria:
|
Eccli 34:2
|
Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
|
Eccli 34:5
|
Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est:
|
Eccli 36:21
|
Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia.
|
Ezech 21:29
|
cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
|
Osee 7:13
|
Væ eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
|