Prov 6:17
|
oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
|
Eccli 25:4
|
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
|
Eccli 26:7
|
calumniam mendacem super mortem omnia gravia:
|
Ier 14:14
|
Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
|
Ezech 13:7
|
Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis: Ait Dominus, cum ego non sim locutus?
|
I Io 1:10
|
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
|
I Io 5:10
|
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
|