Ex 20:24
|
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
|
II Esd 2:20
|
Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus cæli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et ædificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
|
Ps 9:7
|
Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;
|
Ps 108:15
|
Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
|
Ps 111:7
|
In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
|
Eccles 1:11
|
Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
|
Eccles 2:16
|
Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.
|
Eccles 9:5
|
Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
|
Sap 4:1
|
O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
|
Sap 4:19
|
Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur: et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
|
Sap 5:15
|
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur; et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.
|
Sap 10:7
|
quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
|
Sap 11:13
|
Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.
|
Sap 16:11
|
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adjutorio.
|
Eccli 39:13
|
Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.
|
Eccli 41:1
|
O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:
|
Eccli 44:9
|
Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint: et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis.
|
Eccli 45:1
|
Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est.
|
Eccli 46:14
|
ut sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo:
|
Eccli 49:2
|
In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.
|
Isa 23:16
|
Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
|
Isa 65:17
|
Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
|
Bar 4:27
|
Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
|
Bar 5:5
|
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria.
|
Ezech 3:20
|
Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
|
Ezech 25:10
|
filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
|
I Mach 3:7
|
Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione.
|
II Mach 7:20
|
Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat:
|
Act 20:31
|
Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
|
Phil 1:3
|
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
|