Gen 50:15
|
Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
|
Lev 19:18
|
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
|
Lev 26:42
|
Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terræ quoque memor ero:
|
II Reg 14:32
|
Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni ad Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me.
|
Tob 1:13
|
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
|
Tob 3:3
|
Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
|
Tob 4:4
|
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
|
Esth 13:8
|
Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
|
Ps 6:6
|
Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?
|
Ps 8:5
|
Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
|
Ps 15:4
|
Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
|
Ps 41:7
|
et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est; propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico.
|
Ps 62:7
|
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
|
Ps 73:22
|
Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
|
Ps 76:4
|
memor fui Dei, et delectatus sum; et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
|
Ps 76:12
|
Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum;
|
Ps 87:6
|
inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
|
Ps 104:42
|
quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum.
|
Ps 105:45
|
Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ;
|
Ps 110:5
|
Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.
|
Ps 113:20
|
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
|
Ps 135:23
|
Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus;
|
Lam 3:20
|
ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
|
I Mach 4:10
|
Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie:
|
II Mach 9:21
|
Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere:
|
II Tim 1:4
|
desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
|
Heb 2:6
|
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?
|