Deut 16:3
|
Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ.
|
II Reg 19:19
|
dixit ad eum: Ne reputes mihi domine mi iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Jerusalem, neque ponas rex in corde tuo.
|
Iob 10:13
|
Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
|
Ps 24:7
|
Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
|
Ps 78:8
|
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.
|
Eccli 10:6
|
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ.
|
Isa 64:9
|
Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
|