Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

memento

Gen 40:14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere:
Idc 16:28 At ille invocato Domino ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
IV Reg 20:3 Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
II Par 6:42 Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
II Esd 13:22 Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati: et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
II Esd 13:31 et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis: memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
Iob 40:27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
Ps 24:7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
Eccli 7:30 memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.
Eccli 8:6 Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus.
Eccli 36:10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Eccli 38:21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
Eccli 41:5 Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.
Isa 38:3 et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
Bar 3:5 Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto:
Mich 6:5 Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.
I Mach 7:38 fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
Lc 23:42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.