Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

melior

Idc 8:2 Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?
Idc 11:25 nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab: aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum,
Ruth 4:15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
I Reg 1:8 Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
I Reg 9:2 Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
III Reg 19:4 et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei.
Esth 1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam præteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quæ melior est illa, accipiat.
Ps 62:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
Ps 83:11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Prov 8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.
Prov 16:16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Prov 19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
Eccles 4:17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.
Eccles 6:3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Eccles 9:4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo.
Eccli 30:15 Salus animæ in sanctitate justitiæ melior est omni auro et argento: et corpus validum quam census immensus.
Eccli 36:20 Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior.
Eccli 36:23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia.
Ion 4:3 Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
Nah 3:8 Numquid melior es Alexandria populorum, quæ habitat in fluminibus? aquæ in circuti ejus; cujus divitiæ, mare; aquæ, muri ejus.
I Mach 13:5 Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.
Mt 12:12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
Heb 1:4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.