Dan 4:2
|
somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
|
Dan 4:27
|
Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?
|
Dan 10:16
|
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
|
Osee 2:12
|
Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
|
Osee 11:9
|
Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
|
Mich 6:7
|
numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ?
|
Soph 2:9
|
Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum: reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos.
|
Soph 3:8
|
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
|
Zach 1:17
|
Adhuc clama, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meæ bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.
|
I Mach 10:30
|
et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meæ, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilæa; ex hodierna die et in totum tempus:
|
I Mach 13:5
|
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.
|
II Mach 6:25
|
et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram.
|
Mt 12:18
|
Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
|
Lc 12:19
|
et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
|
Io 10:14
|
Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.
|
Io 10:27
|
Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
|
Io 12:7
|
Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
|
Act 7:49
|
Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi, dicit Dominus? aut quis locus requietionis meæ est?
|
Rom 7:23
|
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
|
II Cor 11:1
|
Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:
|
II Cor 11:30
|
Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
|
II Cor 12:7
|
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
|
Gal 1:15
|
Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
|
Phil 2:25
|
Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
|
Phil 4:14
|
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
|
II Tim 4:6
|
Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
|
Heb 10:38
|
Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
|
Apoc 3:10
|
quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
|