Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

meæ

Ps 43:16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me:
Ps 49:10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
Ps 50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ps 53:6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Ps 58:17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam; quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
Ps 59:10 Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.
Ps 60:2 Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meæ.
Ps 65:16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
Ps 65:19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
Ps 68:4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
Ps 68:9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
Ps 68:19 Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos eripe me.
Ps 70:6 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
Ps 76:3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
Ps 85:6 Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
Ps 85:7 In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
Ps 87:2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
Ps 88:27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
Ps 93:22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
Ps 100:2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Ps 100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Ps 101:6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
Ps 107:10 Moab lebes spei meæ; in Idumæam extendam calceamentum meum; mihi alienigenæ amici facti sunt.
Ps 114:1 Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
Ps 118:5 Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas!
Ps 118:54 Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
Ps 118:168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
Ps 129:2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
Ps 131:3 Si introiero in tabernaculum domus meæ; si ascendero in lectum strati mei;
Ps 136:6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
Ps 138:13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.
Ps 139:7 Dixi Domino: Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
Ps 139:8 Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
Ps 140:1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
Prov 1:30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
Prov 3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat;
Prov 5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
Prov 7:6 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi,
Prov 8:31 ludens in orbe terrarum; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
Eccles 2:11 Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Eccles 2:17 Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Eccles 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Cant 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Cant 3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Cant 3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Cant 5:5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
Cant 8:1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
Cant 8:2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Eccli 23:1 Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis.
Eccli 23:3 et ne adincrescant ignorantiæ meæ, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus?