Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

maxillam

Idc 15:15 Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
III Reg 22:24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?
II Par 18:23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
Iob 16:11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: saciati sunt pœnis meis.
Iob 40:21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
Eccli 35:18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas?
Lam 3:30 JOD. Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.
Mich 5:1 Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël.
Mt 5:39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram:
Lc 6:29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.