Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

matutina

Ex 14:24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
I Reg 11:11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
Iob 38:7 cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
Ps 21:1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
Ps 129:6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino;
Eccli 50:6 Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet:
Isa 8:20 ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Osee 6:4 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
Osee 13:3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
Mich 2:1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
Apoc 22:16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.